monumenta.ch > Servius > 469
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 468 <<<     >>> Versus 470

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 469

1 lm|nec procul hinc rheslm Rhesus rex Thraciae fuit, <ut]2 quidam tradunt Martis, ut alii Hebri vel Strymonis et Euterpes Musae filius: qui cum ad Troiae venisset auxilia clausisque iam portis tentoria locavisset in litore, Dolone prodente Troiano, qui missus fuerat speculator, a Diomede et Vlixe est interfectus, qui et ipsi speculatum venerant; abductique sunt equi, quibus pendebant fata Troiana, ut, si pabulo Troiano usi essent vel de Xantho Troiae fluvio bibissent, Troia perire non posset.
Servius HOME

bav1646.146 bnf7959.86 bnf7960.65 bnf7962.30 bnf10307.233 med221.123 ubk206.59