1 | lm|hac phryges|lm bene ubique Vergilius pro negotii qualitate dat Troianis et nomina. nam timidos Phrygas vocat, ut hoc loco, item 'o vere Phrygiae, neque enim Phryges'; Dardanidas generosos, ut 'Dardanidae magni genus alto a sanguine divum'; Laomedontiadas perfidos, ut 'nondum Laomedonteae sentis periuria gentis'; Troas fortes, ut 'Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas'; Hectoreos quoque fortes, ut 'nunc nunc insurgite remis, Hectorei socii'. |
2 | lm|cristatus achilles|lm secundum Homerum, qui dicit in Achillis cristis terribile quiddam fuisse. 'cristatus' autem participium est derivatum a genere feminino. |