1 | lmnanlm epitheton est picturae, aut quia caret corporum quae imitatur plenitudine, aut quia nullius est utilitatis, sed tantum delectat; nam apud veteres ματαιοτεχνία vel ψευδοτεχνία dicta est. 'pascit' autem delectat, ut 'non animum modo uti pascat prospectus inanem'; vel ut quidam volunt ad stupentis animum rettulit, qui vel inanibus commovebatur. |