1 | lm|ex ordine|lm hoc loco ostendit omnem pugnam esse depictam, sed haec tantum dicit quae aut Diomedes gessit aut Achilles: per quod excusatur Aeneas, si est a fortibus victus. sane pugna est temporale certamen, idem et proelium significat; bellum autem universi temporis dicitur, ut Punicum, Mithridaticum. Sallustius 'ita sperat pugnam illam pro omni bello futuram'. Livius 'ni Pyrrhus unicus pugnandi artifex magisque in proelio, quam bello bonus'. |