monumenta.ch > Servius > 175 > 451
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 450 <<<     >>> Versus 452

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 451

1 lm|leniit|lm quartae coniugationis tempus praeteritum perfectum vel in 'vi' iunctam exit, vel sublata digammo in 'ii' pro nostro arbitrio, ut lenivi lenii, audivi audii. sane cum in 'vi' exit, paenultima longa est et ipsa accentum retinet; cum vero in 'ii', paenultima brevis est et perdit accentum, quia, ut supra diximus 'unius ob noxam', quotiens vocalis vocalem sequitur detrahit longitudinem praecedenti; sed hoc in metro, ubi necessitas cogit; nam in prosa et naturam suam et accentum retentat. nunc ergo 'leniit' tertia a fine habet accentum, quia paenultima brevis est. sane plerumque accentum suum retinet etiam sermo corruptus, ut Mercuri Domiti Ovidi tertia a fine habere debuit accentum, quia paenultima brevis est, sed constat haec nomina apocopen pertulisse: nam apud maiores idem erat vocativus qui et nominativus, ut hi Mercurius et o Mercurius: unde 'cu' licet brevis sit, etiam post apocopen suum servat accentum.
Servius HOME

bav1646.145 bnf7959.85 bnf7960.64 bnf7962.30 bnf10307.232 med221.122 ubk206.57