monumenta.ch > Servius > 450
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 449 <<<     >>> Versus 451

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 450

1 lm|hoc primum in luco|lm secuta sunt enim et alia, quae detraxere formidinem.
2 lm|timorem|lm multi quaerunt, cur post visam matrem quicquam timuerit: quod tamen alii sic solvunt, ut dicant, ne tunc quidem Aeneam Venerem quam viderat esse credidisse, cuius, ut ipse putabat, agnitae nulla verba perceperat. sed vera solutio haec est: Venus nihil de Afrorum moribus, unde nunc formidat Aeneas, sed de classe liberata dixerat filio. vel quia non in totum Aeneas matris fiducia confirmandus est, ne nihil supersit magnanimitati et laudibus viri fortis. sciendum tamen est in Vergilio interdum validiora esse obiecta purgatis, vel contra, ut hoc loco.
Servius HOME

bav1646.145 bnf7959.85 bnf7960.64 bnf7962.30 bnf10307.232 med221.122 ubk206.57