1 | lm|foribus|lm fores proprie dicuntur quae foras aperiuntur, sicut apud veteres fuit; valvae autem sunt, ut dicit Varro, 'quae revolvuntur et se velant'. ianua autem est primus domus ingressus, dicta quia Iano consecratum est omne principium. cetera intra ianuam ostia vocantur generaliter, sive valvae sint, sive fores: quamvis usus ista corruperit. |
2 | lm|cardo|lm 'cardo' dictus quasi cor ianuae, quo movetur. |
3 | lm|stridebat aenis|lm ad sua rettulit tempora. cautum enim fuerat post proditum hostibus a Tarpeia virgine Capitolium, ut aerei cardines fierent, quorum stridor posset aperta ostia omnibus indicare. |