1 | lm|aerea|lm vel quod aes magis veteres in usu habebant, vel quod religioni apta est haec materies, denique flamen Dialis aereis cultris tondebatur: [aut quia vocalius ceteris metallis, aut quia medici aere quaedam vulnera curant, aut dicit quia veteres magis aere usi sunt] aut certe aerea saecula significantur: nam ut Hesiodus dicit, tempore quo haec gesta sunt aereum saeculum fuit. |
2 | lm|nexaeque aere trabes|lm multi 'nixae' legunt, non 'nexae', iuxta Varronem qui ait 'trisulcae fores, pessulis libratae, dehiscunt, graves atque innixae in cardinum tardos turbines'. quidam trabes aeneas putant ipsum templum χαλκίοικον significari. versus sane ipse hypermetros est. |