1 | lm|donis opulentum et numine divae|lm aut simulacrum quoque aureum fuit et numen pro simulacro posuit, ut 'media inter numina divum'. hinc Cicero 'sese iam ne deos quidem ad quos confugerent habere'; aut vult ostendere plenum esse praesentia numinis templum: aut certe venerabile numine. |