monumenta.ch > Servius > 446
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 445 <<<     >>> Versus 447

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 446

1 lm|hic templum iunoni ingens|lm superius dictum est quod Vergilius ubique lucos consecratos velit accipi, unde tamquam in loco sacro inducit Didonem Iunoni templa construere. morem autem Romanum veterem tangit: antiqui enim aedes sacras ita templa faciebant, ut prius per augures locus liberaretur effareturque, tum demum a pontificibus consecraretur, ac post ibidem sacra edicerentur. erant tamen templa in quibus auspicato et publice res administrarentur et senatus haberi posset, erant tantum sacra. hic ergo et sacrum templum, quod in luco, id est in loco sacro conditur, docet, et administrari in templo rem publicam subsequentibus versibus indicat 'iura dabat legesque viris operumque laborem p. a. i. a. s. t.' alibi tantum sacra esse templa, alibi omnia †ubi agi posse, locis suis monstrabitur.
2 lm|sidonia|lm licet <et> Sidon civitas sit Phoenices, tamen hic pro Tyria posuit. sane quidam opportune hic Sidoniam volunt positam, ut ostenderet locupletem: Sidonii enim locupletes habiti sunt, ut 'Sidonias ostentat opes'.
Servius HOME

bav1646.144 bnf7959.85 bnf7960.64 bnf7962.30 bnf10307.231 med221.121 ubk206.56