1 | lm|effodere loco signum|lm historia hoc habet, quam more suo Vergilius per transitum tangit. Dido fratrem fugiens cum transiret per quandam insulam Iunonis, illic accepit oraculum et sacerdotem eius secum abstulit, cum ei parum crederet promittenti Carthaginis sedes. quo cum venissent, sacerdos elegit locum faciendae urbi, quo effosso inventum est caput bovis. quod cum displicuisset, quia bos semper subiugatus est, alio loco effosso caput equi inventum placuit, quia hoc animal licet subiugetur, bellicosum tamen est et vincit et plerumque concordat, ut ipse plenissime in illo loco 'bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. sed tamen idem olim curru succedere sueti quadrupedes et frena iugo concordia ferre: spes est pacis ait'. illic ergo Iunoni templa fecerunt. unde et bellicosa est Carthago per equi omen, et fertilis per bovis. sane fodere est tantum sollicitare terram, effodere hoc ipsum faciendo aliquid eruere vel invenire: cui contrarium est infodere. ordo autem est 'lucus in urbe fuit media laetissimus umbra, quo loco iactati Poeni undis et turbine effodere caput acris equi, quod regia Iuno signum monstraverat'. |