monumenta.ch > Servius > 441
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 440 <<<     >>> Versus 442

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 441

1 lm|lucus|lm ubicumque Vergilius lucum ponit, sequitur etiam consecratio, ut 'luco tum forte parentis Pilumni Turnus sacrata valle sedebat'. unde et in sexto 'nulli certa domus, lucis habitamus opacis'; dicuntur enim heroum animae lucos tenere. et mox sequitur 'hic templum Iunoni ingens'. 'lucus' autem dicitur quod non luceat, non quod sint ibi lumina causa religionis, ut quidam volunt.
2 lmn urbe fuit media|lm nunc iam in media.
3 lm|laetissimus umbra|lm aut septimus est, aut secundum Probum genetivus, ut sit 'laetissimus umbrae', sicut Sallustius 'frugum pabulique laetus ager'.
Servius HOME

bav1646.144 bnf7959.85 bnf7960.64 bnf7962.30 bnf10307.231 med221.121 ubk206.55

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik