monumenta.ch > Servius > 157 > 539 > 435
    >>> Versus 436

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 435

1 lmgnavum|lm inutile, non aptum industriae; nam industrios navos dicimus.
2 lm|fucos|lm secundum Plinium apum multa sunt genera. proprie tamen apes vocantur ortae de bubus, fuci de equis, crabrones de mulis, vespae de asinis. fucus autem est secundum Aemilium Macrum 'maior ape, crabrone minor'.
3 lm|pecus|lm dicimus omne quod humana lingua et effigie caret, id est a pascendo. unde Horatius 'omne cum Proteus pecus egit altos visere montes'. Plautus 'clurinum pecus' (Plaut. Truc. 2, 2, 14) simiam dixit.
4 lm|praesepibus|lm alveariis. et est translatio, quae fit quotiens vel deest verborum proprietas, vel vitatur iteratio.
Servius HOME

bav1646.144 bnf7959.84 bnf7960.64 bnf7962.30 bnf10307.231 med221.121 ubk206.54

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik