Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 431
1 | lm|exercet|lm fatigat, ut 'nate Iliacis exercite fatis'. hoc autem participium ab exercitu, id est militum multitudine, declinatione discernimus; nam nomen quartae declinationis est, participium secundae, ut visus, huius visi vel visus; passus, huius passi vel passus; auditus, huius auditi vel auditus. |
2 | lm|exercet]|lm fatigat et subiecit, quibus rebus exercitae fatigentur. |
3 | lm|sub sole|lm in sole, ut 'namque sub ingenti lustrat dum singula templo', vel quamdiu sol est. |
4 | lm|gentis fetus|lm ad laudem apum hoc pertinet. et bene 'gentis fetus', quia non singulae de singulis nascuntur, sed omnes ex omnibus, quod in quarto georgicorum melius intellegitur. |