2 | lm|qualis apes|lm tertiae declinationis genetivus pluralis et in 'ium' et in 'um' exit, sed tunc pro nostro arbitrio cum nominativus singularis 'ns' fuerit terminatus, ut amans et amantum et amantium dicimus. cum autem nominativus singularis 'r' fuerit terminatus, tantum in 'um' exit, ut pater patrum, murmur murmurum. reliqua vero nomina auctoritate firmamus, ut apis vel apum, vel apium. sane fabula de apibus talis est. apud Isthmon anus quaedam nomine Melissa fuit. hanc Ceres sacrorum suorum cum secreta docuisset, interminata est, ne cui ea quae didicisset aperiret; sed cum ad eam mulieres accessissent, ut ab ea primo blandimentis post precibus et praemiis elicerent, ut sibi a Cerere commissa patefaceret, atque in silentio perduraret, ab eisdem iratis mulieribus discerpta est. quam rem Ceres inmissa tam supra dictis feminis quam populo eius regionis pestilentia ulta est; de corpore vero Melissae apes nasci fecit. Latine autem μέλισσα apis dicitur. |