monumenta.ch > Servius > 433 > 95 > 39 > 426
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 425 <<<     >>> Versus 427

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 426

1 lm|legunt|lm eligunt.
2 lmura]|lm id est loca ubi iura dicantur aut magistratus creentur. et bene post conditam civitatem addidit 'iura' et 'magistratus' 'sanctumque senatum'. legitur apud quosdam, Brutum eos qui se in eiciendis regibus iuvissent legisse in consilium, eumque ordinem senatum appellatum, quod una sensissent, quod patricii essent, patres conscriptos. alii patres a plebe in consilium senatus separatos tradunt, alii conscriptos qui post a Servio Tullio e plebe electi sunt. alii senatum a senectute hominum, †quibi allecti erant, dictum volunt, qui apud Graecos γερουσία appellatur. 'sanctum' autem ideo quia senatus sanctissimus ordo dicitur.
Servius HOME

bav1646.143 bnf7959.84 bnf7960.63 bnf7962.30 bnf10307.230 med221.120 ubk206.53