monumenta.ch > Servius > 422
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 421 <<<     >>> Versus 423

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 422

1 lm|miratur portas strepitumque e. s. v.|lm quidam hoc 'portas et vias magalia quondam miratur' non simpliciter dictum volunt, quoniam prudentes Etruscae disciplinae aiunt apud conditores Etruscarum urbium non putatas iustas urbes, in quibus non tres portae essent dedicatae et tot viae et tot templa, Iovis Iunonis Minervae. bene ergo miratur Aeneas, ubi fuerant magalia illic esse legitimam civitatem; nam et portas et vias videbat et mox templum Iunoni ingens.
2 lm|strata viarum|lm primi enim Poeni vias lapidibus stravisse dicuntur.
Servius HOME

bav1646.143 bnf7959.84 bnf7960.63 bnf7962.30 bnf10307.230 med221.120 ubk206.52