1 | lm|miratur molem Aeneas|lm hoc ad ipsum refertur, |
2 | lm|magalia|lm |
3 | lm|quondam|lm hoc ad poetam; nec enim hoc novit Aeneas. 'magalia' vero antistoechon est; nam debuit magaria dicere, quia magar, non magal Poenorum lingua villam significat. Cato originum quarto 'magalia aedificia quasi cohortes rotundas' dicit. alii magalia casas Poenorum pastorales dicunt. †de his Sallustius 'quae mapalia' sunt circumiecta civitati suburbana aedificia magalia. †et alii Cassius Hemina †docet ita 'Sinuessae magalia addenda murumque circum ea'. |