1 | lm|ture calent arae sertisque recentibus halant|lm ecce unde supra dixit 'haud equidem tali me dignor honore', quia Aeneas hostias obtulerat, quarum hic mentio non fit. quod autem 'recentibus' dixit laus loci est, qui semper flore vestitur, ut omni tempore Veneri flores praesto esse videantur. |
2 | lm|sertis|lm sertum et serta cum nihil adicitur dicimus, ut hoc loco: item alibi expressius 'serta procul, tantum capiti delapsa, iacebant'. si autem sertos dixero, addo flores, si sertas, addo coronas, ut Lucanus 'accipiunt sertas nardo florente coronas' (Lucan. |
3 | lm|halant|lm pro olent. |