1 | lm|laeta|lm ecce proprium Veneris epitheton. vel 'laeta', quia tectum nebula filium in tuto habebat, vel quod insulam suam repetat; vel ideo Paphum revisit laeta, quia serenis laeta congruunt, et necesse est ut laeta sit Venus ubi semper serenum est, quippe ubi pluere numquam dicatur. |
2 | lm|sabaeo|lm Arabico. Arabiae autem tres sunt, inferior petrodes eudemon, in qua populi sunt Sabaei, apud quos nascitur tus. dicti autem Sabaei ἀπὸ τοῦ σέβειν, id est venerari, quod deos per ipsorum tura veneramur. |