1 | lm|circum dea fudit|lm figura est tmesis, quae fit cum secto uno sermone aliquid interponimus, ut alibi septem subiecta trioni. sed hoc tolerabile est in sermone conposito, ceterum in simplici nimis est asperum; quod tamen faciebat antiquitas, ut 'saxo cere comminuit brum'. |