1 | lm|talibus incusat|lm incusare proprie est superiorem arguere, ut in Terentio pater ad filium 'quid me incusas Clitipho?' accusare vero vel parem vel inferiorem, ut in eodem ad maritum uxor 'me miseram, quae nunc quam ob causam accuser nescio'. et hoc proprietatis est, licet usus male ista corrumpat. sciendum tamen est Terentium propter solam proprietatem omnibus comicis esse praepositum, quibus est quantum ad cetera spectat inferior. |