1 | lm|veras audire et reddere voces??|lm sunt multae reciprocae elocutiones, ut hoc loco; sunt multae unius partis utrique sufficientes, ut 'tenemur amicitiis', ridiculum enim est si addas 'mutuis', cum amicitiae utrumque significent, sicut Fronto testatur. item sunt elocutiones, quarum una pars plena est: quae si convertantur, habent aliquid superfluum. in Sallustio 'in tugurio mulieris ancillae': bene addidit 'ancillae'. at si dicas 'in tugurio ancillae mulieris', erit superfluum 'mulieris'; ancilla enim et condicionem ostendit et sexum. item 'res erat praetoribus nota solis'. hoc suffecerat. male ergo addidit 'ignorabatur a ceteris'. quod si convertas, nihil esse superfluum invenitur. |