1 | lm|quid natum totiens|lm saepe. et aut κατὰ τὸ σιωπώμενον intellegimus saepe eum esse delusum; aut certe secundum ipsum Vergilium, qui ait in secundo 'cum mihi se non ante oculis tam clara videndam obtulit'. multi tamen volunt in hoc ipso loco saepe eum esse deceptum, ut in habitu, in interrogatione, in responsione, in auguriis. vel 'totiens crudelis', quotiens fallis aut dissimulas. |
2 | lm|tu quoque|lm sicut Iuno ceterique dii, qui Troianis inimici sunt; quos et in secundo libro ostendit, ubi ait 'inimicaque Troiae numina magna deum'. |
3 | lm|falsis ludis imaginibus]|lm ideo quia virginem, quia venatricem, quia Tyriam se dixerat. |