monumenta.ch > Servius > 303 > 393
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 392 <<<     >>> Versus 394

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 393

1 lm|bis senos cycnos|lm cycnos navibus comparat, aquilam tempestati. in auguriis autem considerandae sunt non solum aves, sed etiam volatus, ut in praepetibus, et cantus, ut in oscinibus, quia nec omnes nec omnibus dant auguria: ut columbae non nisi regibus dant, quia numquam singulae volant, sicut rex numquam solus incedit; unde in sexto 'maternas agnovit aves' per transitum ostendit regis augurium. item cycni nullis dant nisi nautis, sicut lectum est in ornithogonia, 'cycnus in auguriis nautis gratissimus ales: hunc optant semper, quia numquam mergitur undis'. cycnos tamen habere divinationem etiam Cicero in Tusculanis libro primo docet 'ut cycni, qui non sine causa Apollini dicati sunt, sed quod ab eo divinationem habere videantur'.
2 lm|laetantes|lm post periculum.
3 lm|agmine|lm volatu, impetu. agmen autem apud Vergilium est cuiuslibet rei impetus, ut 'illi agmine certo' [et 'vocat agmina saeva sororum'].
Servius HOME

bav1646.141 bnf7959.83 bnf7960.63 bnf7962.30 bnf10307.229 med221.119 ubk206.48

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik