1 | lm|ni frustra augurium vani docuere parentes|lm hoc ad confirmandum errorem Aeneae dixit, ne divinando dea esse crederetur. et est argumentum ad fallaciam, ne intellegat deam. quod autem dicit 'vani parentes', aut hypallage est, id est vanum augurium, ut 'dare classibus austros' et 'ibant obscuri sola sub nocte' pro ipsi soli per obscuram noctem; aut certe 'vani parentes' qui res falsas et inanes docent. et per hoc decipere plerumque ostendit auguria. multi volunt ad nimium hoc amorem parentum referri, qui teneritudine affectus etiam superflua liberos docent. quidam 'vani' mendaces tradunt. Sallustius in Iugurtha 'nam ego quidem vellem et haec quae scribo et illa quae antea in senatu questus sum vana forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret'. Terentius in Phormione ubi adulescens lenonem mendacii arguit 'non te pudet vanitatis?' |