monumenta.ch > Servius > 658 > 710 > 387
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 386 <<<     >>> Versus 388

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 387

1 lm|quisquis es|lm pleraque per concessionem sic tradit poeta, ut augmentum faciat. sicut hoc loco audiverat Venus 'sum pius Aeneas, fama super aethera notus' et cetera, dicit tamen 'quisquis es', hoc est, etiamsi haec in te non sint, hinc tamen constat esse felicem, quod venisti Carthaginem. item in secundo 'quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios', hoc est, qualibet ratione contra nos bella susceperis.
2 lm|haud credo invisus caelestibus|lm litotes figura per contrarium significans, id est credo te esse carissimum superis: ut alibi 'munera nec sperno', supra 'mihi iussa capessere fas est'. 'caelestibus' autem secundum Pythagoram et praecipue Platonem dixit, qui confirmant vivos esse superis caros, mortuos vero inferis. unde et Vergilius de Pallante 'et nil iam caelestibus ullis debentem', item contra 'vos o mihi manes este boni, quoniam superis aversa voluntas'.
Servius HOME

bav1646.141 bnf7959.83 bnf7960.62 bnf7962.30 bnf10307.228 med221.118 ubk206.47

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik