monumenta.ch > Servius > 385
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 384 <<<     >>> Versus 386

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 385

1 lm|europa atque asia pulsus|lm aut orbem in tres partes divisit et absolutum est, quia in Africa positus, quae orbis pars tertia est: aut si Europam tantum et Asiam intellegimus, ut Africa in Europa sit, invidiose locutus est, ut supra Venus 'cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis', quasi cum indignatione dicat, per Troiam Asia careo, per Italiam Europa. denique non passa Venus eius interrupit querelas. sane Europa Agenoris filia, a qua pars orbis nominata est.
Servius HOME

bav1646.141 bnf7959.83 bnf7960.62 bnf7962.30 bnf10307.228 med221.118 ubk206.47