1 | lmgnotus|lm deest 'quasi'; nam contrarium est quod dixit 'fama super aethera notus'. facit autem hoc frequenter Vergilius, ut hanc particulam subtrahat, ut 'at medias inter caedes exultat Amazon', quasi Amazon; nam Vulsca fuit. |
2 | lm|peragro|lm per habet accentum; nam 'a' longa quidem est, sed non solida positione; muta enim et liquida quotiens ponuntur metrum iuvant, non accentum. |