1 | lm|matre dea monstrante viam|lm hoc loco per transitum tangit historiam, quam per legem artis poeticae aperte non potest ponere. nam Varro in secundo divinarum dicit 'ex quo de Troia est egressus Aeneas, Veneris eum per diem cotidie stellam vidisse, donec ad agrum Laurentem veniret, in quo eam non vidit ulterius: qua re terras cognovit esse fatales': unde Vergilius hoc loco 'matre dea monstrante viam' et 'eripe, nate, fugam', item 'nusquam abero' et 'descendo ac ducente deo' et 'iamque iugis summae surgebat lucifer Idae'. quam stellam Veneris esse ipse Vergilius ostendit 'qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, quem Venus ante alios astrorum diligit ignes'. quod autem diximus eum poetica arte prohiberi, ne aperte ponat historiam, certum est. Lucanus namque ideo in numero poetarum esse non meruit, quia videtur historiam composuisse, non poema. |