monumenta.ch > Servius > 380
    >>> Versus 381

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 380

1 lm|Italiam quaero|lm hoc loco distinguendum est; nam si iunxeris 'patriam', non procedit. patria enim, id est civitas, in provincia esse potest, non tamen ut ipsa provincia patria sit: licet in Sallustio lectum sit 'Hispaniam sibi antiquam patriam esse'; sed illic ad laudem pertinet, non ad veritatem. tria ergo dicit: provinciam quaero, hoc est 'Italiam'; 'patriam', hoc est Corythum, Tusciae civitatem, unde Dardanus fuit; 'genus ab Iove' ideo, quia ex Electra et Iove Dardanus Iasiusque nati sunt, Dardanus autem auctor est Troiae. et bene ad tria interrogata respondet, qui esset, unde venisset, quo tenderet. alibi de ipsa Italia Aeneas 'hic domus, haec patria est'. melius sic distinguitur 'Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo': ut mihi sit Italia patria, Iovis genus efficit, propter Dardanum scilicet.
Servius HOME

bav1646.140 bnf7959.83 bnf7960.62 bnf7962.30 bnf10307.228 med221.118 ubk206.46

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik