1 | lm|sum pius Aeneas|lm non est hoc loco arrogantia, sed indicium. nam scientibus aliquid de se dicere arrogantia est, ignotis indicium. aut certe heroum secutus est morem, quibus quam mentiri turpe fuerat, tam vera reticere. denique Vlixes in Homero ait suam famam ad caelum usque venisse: unde et iste 'fama super aethera notus'. aut certe vetuste pietatem pro religione posuit. Sallustius in Catilina 'verum illi delubra deum pietate, domus suas gloria decorabant'. Plautus in Pseudolo 'non potest pietati obsisti huic ututi res sunt ceterae, deos quidem, quos maxime est aequum metuere, eos minimi facit' (Plaut. [Ps. 1, 3, 39]-40). sane 'pius' potest esse et purus et innocens et omni carens scelere. piare enim antiqui purgare dicebant; inde etiam piamina, quibus expurgant homines, et qui purgati non sunt impii. |
3 | lm|ex hoste penates|lm optima locutio est, plusque significat de pluralitate ad singularitatem transire, ut 'venor multis canibus' et 'multa cane'. ut Horatius 'aut trudit acres hinc et hinc multa cane apros in obstantes plagas'. sane de diis penatibus licet varias opiniones secutus sit Vergilius, omnes tamen diversis locis complexus est: nam alii, ut Nigidius et Labeo, deos penates Aeneae Neptunum et Apollinem tradunt, quorum mentio fit 'taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo'. Varro deos penates quaedam sigilla lignea vel marmorea ab Aenea in Italiam dicit advecta, cuius rei ita Vergilius meminit 'effigies sacrae divum Phrygiique penates, quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis extuleram'. idem Varro hos deos Dardanum ex Samothraca in Phrygiam, de Phrygia Aeneam in Italiam memorat portavisse. alii autem, ut Cassius Hemina, dicunt deos penates ex Samothraca appellatos θεοὺς μεγάλους, θεοὺς δυνατοὺς, θεοὺς χρηστούς. quorum diversis locis ita meminit 'natoque penatibus et magnis dis', hoc est θεοὺς μεγάλους, et iterum 'Iunonis magnae primum. dominamque potentem' τοὺς δυνατούς, et 'bona Iuno' τοὺς χρηστούς. ecce ergo diversis locis omnia tria conplexus, quae omnia locis suis dicentur. |