1 | lm|forte sua|lm casu suo, id est quo solet. 'forte' autem nomen est a nominativo fors, ut Terentius 'fors fuat pol'. ipse alibi 'quoniam fors omnia versat'. |
2 | lm|libycis|lm iam scit; audivit enim 'sed fines Libyci'. |
3 | lm|appulit oris|lm figura supra dicta. |