monumenta.ch > Servius > 120 > 374
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 373 <<<     >>> Versus 375

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 374

1 lm|clauso|lm more poetico, qui dicunt caelum per noctem claudi, aperiri per diem: unde est 'porta tonat caeli' et 'considunt tectis bipatentibus'.
2 lm|componet|lm finiet, ut 'oblato gaudens componi foedere bellum' et '<non> nostrum inter vos tantas conponere lites'. alibi pro disponere, ut 'nec conponere opes norant', alibi pro coniungere, ut 'conponens manibusque manus', alibi pro conparare, ut 'sic parvis conponere magna solebam', alibi pro fundare, ut 'nunc placida conpostus'.
3 lm|vesper|lm proprie stella est, cum autem 'vesperi' dicimus, adverbium temporis est. et sciendum quia omnia nomina, quae de Graecis in os exeuntibus ad nos transeunt, apud nos aut in us tantum exeunt, ut ΔΗΛΟC Delus, aut in er, ut ἀγρὸς ager, aut in utrumque, ut Εὔανδρος Euandrus Euander
Servius HOME

bav1646.140 bnf7959.82 bnf7960.62 bnf7962.30 bnf10307.228 med221.117 ubk206.45

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik