monumenta.ch > Servius > 80 > 3 > 9 > 662 > 373
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 372 <<<     >>> Versus 374

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 373

1 lm|annales|lm inter historiam et annales hoc interest: historia est eorum temporum quae vel vidimus vel videre potuimus, dicta ἀπὸ τοῦ ἱστορεῖν, id est videre; annales vero sunt eorum temporum, quae aetas nostra non novit: unde Livius ex annalibus et historia constat. haec tamen confunduntur licenter, ut hoc loco pro historia inquit 'annales'. ita autem annales conficiebantur: tabulam dealbatam quotannis pontifex maximus habuit, in qua praescriptis consulum nominibus et aliorum magistratuum digna memoratu notare consueverat domi militiaeque terra marique gesta per singulos dies. cuius diligentiae annuos commentarios in octoginta libros veteres retulerunt, eosque a pontificibus maximis a quibus fiebant annales maximos appellarunt: unde quidam ideo dictum ab Aenea 'annales' aiunt, quod et ipse religiosus sit et a poeta tum pontifex inducatur.
Servius HOME

bav1646.140 bnf7959.82 bnf7960.62 bnf7962.30 bnf10307.228 med221.117 ubk206.44

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik