monumenta.ch > Servius > 372
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 371 <<<     >>> Versus 373

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 372

1 lm|o dea|lm perseverat in opinione sua, ita tamen, ut et illius orationi aliquando concedat: nam paulo post ait 'si vestras forte per aures Troiae nomen iit'. aut certe illud est, quia superius dixerat 'an nympharum sanguinis una', quae non omnia sciunt;
2 lm|ab origine|lm a raptu Helenae.
3 lm|pergam|lm perseverem, hoc est universa dicam.
Servius HOME

bav1646.140 bnf7959.82 bnf7960.62 bnf7962.30 bnf10307.227 med221.117 ubk206.44

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik