monumenta.ch > Servius > 747 > 363
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 362 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 363

1 lm|pygmalionis opes|lm quas Pygmalion iam suas putabat: unde est in quarto 'ulta virum'. quae enim avaro maior poena, quam pecuniam propter quam deliquerat perdere? remove hoc, et falsum est 'ulta virum'. sciendum autem quod clam tangit historiam. moris enim erat, ut de pecunia publica Phoenices misso a rege auro de peregrinis frumenta conveherent. Dido autem a Pygmalione ad hunc usum paratas naves abstulerat: quam cum fugientem a fratre missi sequerentur, aurum illa praecipitavit in mare, qua re visa sequentes reversi sunt. licet et alio ordine historia ista narratur.
2 lm|dux femina factlm pronuntiandum quasi mirum.
Servius HOME

bav1646.140 bnf7959.82 bnf7960.62 bnf7962.30 bnf10307.227 med221.117 ubk206.44