1 | lm|clam|lm quidam ad sororem referri putant. |
2 | lm|securus amorum germanae|lm aut contemnens, id est neglegens, non curans amores sororis, ut 'securi pelagi atque mei', id est contemptores: aut certe securus erat de amore germanae circa maritum nimio, ob quem se post mortem Sychaei interimere posse credebatur; nec enim sequitur, ut occiso Sychaeo ipse statim potiretur auri, nisi etiam Dido periret. 'amores' autem plurali numero ad voluptatem pertinent, ut 'securus amorum, qui iuvenum tibi semper erant', singulari etiam ad religionem. |