1 | lm|huic coniunx sychaeus erat|lm quotiens poeta aspera invenit nomina vel in metro non stantia, aut mutat ea aut de his aliquid mutilat. nam Sychaeus Sicarbas dictus est; Belus, Didonis pater, Mettes; Carthago a cartha, ut lectum est et in historia Poenorum et in Livio. sane Sychaeus Sy brevis est per naturam; sed hoc loco ectasin fecit ea licentia quae est in propriis nominibus. licet enim in quavis proprii nominis parte syllabae mutare naturam: quod et in appellativis evenit, si tamen de propriis originem ducant, ut 'Sicanio praetenta sinu', quia venit a Sicano rege Siciliae. |