1 | lm|punica regna vides|lm ad illud ''et quo sub caelo tandem''. quidam 'vides' pro visurus es accipiunt; nam quemadmodum in media silva urbem videt et Tyrios? |
2 | lm|punica regna vides|lm his attentum facit Aeneam. |
3 | lm|Tyrios|lm nihil interest utrum Tyrios an Sidonios dicat. ut diximus enim nomina de vicino mutuantur. |
4 | lm|agenoris urbem|lm quam fecerunt Agenoridae. Agenor autem, Neptuni et Libyae filius, rex Phoenices fuit, de cuius genere originem Dido ducebat. et sic dictum est, ut 'et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris', id est ad Cumas, quas fecerunt hi qui de Chalcide venerant, civitate Euboeae. |