1 | lm|sis felix|lm propitia. felix enim dicitur et qui habet felicitatem et qui facit esse felicem, ut in bucolicis 'sis bonus o felixque tuis'. unde et contra Iuno in septimo dicit 'quae potui infelix', id est adversa Troianis. |
2 | lm|sis felix]|lm hoc est felicitatem praestes vel felix mihi. e contrario 'et monstrum infelix 'et 'infelix vates'. |
3 | lm|leves|lm levem facias, ut 'levat ipse tridenti'. |
4 | lm|quaecumque|lm seu Diana, seu nympha. |