1 | lm|an phoebi soror|lm Diana; nam venatrix est. bene autem suspicatur pro loco et qualitate habitus personaeque. perite autem poeta dicendo 'an Phoebi soror' videtur de nomine Apollinis dubitare. constat enim hunc deum a diversis gentibus vel civitatibus diversis nominibus appellari secundum genera beneficiorum, quae vario divinitatis genere praestare consuevit. cui deo sagittas datas volunt, quia ut vis morbi ita hoc telum sit occultum. hunc tamen deum et ad †uberum custodiam et ad divinationem et ad medicinam et ad res urbanas, quae placidae sunt, et ad bella pertinere longinqua: cui laurum ideo sacratam, quia haec arbor suffimentis purgationibusque adhibeatur, ut ostendatur nullum templum eius nisi purum ingredi debere. cautum enim est, ne sacerdos eius domum ingrediatur, in qua ante quintam diem funus fuerit. quidam tamen 'an' pro sive antique dictum volunt. non nulli coniunctionem mutatam adserunt pro 'aut Phoebi soror aut Nympharum sanguinis una'. alii 'an' coniunctionem disiunctivam volunt, ut Sallustius 'perrexere in Hispaniam, an Sardiniam'. |