Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 318
1 | lm|namque umeris de more|lm ut ostendatur esse venatrix. de more venantum scilicet. |
2 | lm|habilem|lm aptum sexui. unusquisque enim arcum habet pro viribus suis. |
3 | lm|venatrix|lm similis venatrici, id est quasi venatrix, ut 'at medias inter caedes exultat Amazon'. |
4 | lm|comam diffundere|lm ut diffunderetur. Graeca autem figura est. sic alibi 'et argenti magnum dat ferre talentum' et 'tu das epulis accumbere divum': unde 'da bibere' usus obtinuit, quod facere non debemus, ne duo verba iungamus, nisi in poemate. |