Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 317
1 | lm|harpalyce|lm haec est quae patrem senem captum a Getis multitudine collecta liberavit celerius, quam de femina potest credi: unde et flumina dicitur celeritate transisse. multum autem epitheton fluminis eius addidit laudi. |
2 | lm|harpalyce]|lm quidam a patre Harpalyco, qui rex Amymoniorum Thraciae gentis fuit, ita nutritam dicunt, ut ipse Camillam a Metabo facit. haec patre propter ferociam a civibus pulso ac postea occiso, fugit in silvas et venatibus latrociniisque vivendo ita efferata est et huius velocitatis et exercitii facta est, ut subito ad vicina stabula coacta inopia decurreret et rapto pecorum fetu insequentes etiam equites in celeritate vitaret. sed quodam tempore positis ad insidias cervarum plagis capta et occisa est. cuius mortem nobilitavit eorum exitus, qui eam occiderunt; statim enim in vicinia orta contentio est, cuius fuisset haedus quem Harpalyce rapuerat, ita ut gravi certamine non sine plurimis mortibus dimicaretur. postea consuetudo servata est, ut ad tumulum virginis populi convenirent et propter expiationem per imaginem pugnae concurrerent. quidam hanc patrem a Getis, ut alii volunt a Myrmidonibus captum collecta multitudine adserunt liberavisse celerius, quam de femina credi potest: unde et flumina dicitur celeritate transisse. |
3 | lm|volucrem hebrum|lm multum quidem laudis flumini epitheto addidit: sed falsum est; nam est quietissimus etiam cum per hiemem crescit. est autem in Thracia ante muros Cypselae civitatis, de locis superis Thraciae veniens; dictus autem Hebrus ab Hebro Hemi et Rhodopes filio. |
4 | lm|praevertitur|lm id est transit. dicimus autem et praevertit et praevertitur nova ratione. nam passiva declinatione utimur in activa significatione, ut hoc loco; praevertimur enim cum ipsi praeimus. cum autem activa declinatio est passivam habet significationem, ut 'ille me praevertit'. alii 'praevertitur' sic positum volunt, ut 'bellantur Amazones' pro praevertit et bellant. |