Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 316
1 | lm|spartanae|lm Lacaenae. Sparta enim civitas est Laconicae, ubi sunt puellae venatrices. redditur autem causa, virgo cur sit in silvis, scilicet propter venatum. |
2 | lm|threissa|lm Thracia. et est solutio; nam Thressa facit, sicut 'Cressa genus Pholoe'. veniunt autem ab eo quod est Threx et Cres. ut autem Creissa non faciat illud est, quia Κρῆσσα per η simpliciter scribitur nec potest recipere solutionem, Θρᾶισσα vero per αι diphthongon, unde et resolvitur. |
3 | lm|fatigat|lm suo scilicet cursu. sane quidam 'fatigat' pro fatigavit accipiunt, praesens pro praeterito, sicut et 'praevertitur' pro praeversa est. |