1 | lm|comitatus achate|lm bene ostendit Aeneam esse fortissimum nec quidquam timere dicendo 'uno graditur comitatus Achate'. et diximus quaeri, cur Achates Aeneae sit comes. varia quidem dicuntur, melius tamen hoc fingitur, ut tractum nomen sit a Graeca etymologia. ἄχος enim dicitur sollicitudo, quae regum semper est comes. |