1 | lmn convexo nemorum|lm prooeconomia est ad causam pertinens. non enim tenebitur ab Afris, ut Ilionei, et qui cum ipso supervenerant. 'convexo' autem curvo, unde et convexum dicitur caelum. sane subaudimus 'loco', ut alibi 'castrorum et campi medio', id est spatio. 'nemorum' autem modo silvarum. interest autem inter nemus et silvam et lucum; lucus enim est arborum multitudo cum religione, nemus vero composita multitudo arborum, silva diffusa et inculta. |
2 | lm|sub rupe cavata|lm periphrasis est speluncae. |