monumenta.ch > Servius > 307
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 306 <<<     >>> Versus 308

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 307

1 lm|quas vento accesserit oras|lm diximus superius figuram fieri, cum praepositio detracta nomini verbo copulatur, et plerumque eam suam retinere naturam plerumque convertere. hoc igitur sciendum est, quia, cum casum suum retinet, hysterologia est, ut hoc loco; cum autem mutat, figura est, ut 'Cumarum adlabitur oris'; 'oris' enim pro oras posuit. plerumque tamen etiam superfluas ponunt praepositiones.
2 lm|quas vento accesserit oras]|lm sine praepositione. Sallustius 'genua patrum advolvuntur'.
Servius HOME

bav1646.137 bnf7959.80 bnf7960.60 bnf7962.30 bnf10307.225 med221.115 ubk206.38