1 | lm|alma|lm alma lux dicta, quod alat universa, unde et 'alma Ceres', quod nos alat; nam physici dicunt omnia per diem crescere. quomodo ergo Vergilius ait 'exigua tantum gelidus ros nocte reponet'? sed hoc pro miraculo positum est, ut etiam Plinius sentit. |
2 | lm|locos|lm et locos et loca dicimus, cum in numero singulari locus tantum dicamus. simile est et iocus, nam et ioca facit et ioci, ut 'ioca atque seria cum humillimis exercere' et 'quam multa ioca solent esse in epistolis' et 'tum iuvenes agitare iocos'. |