monumenta.ch > Servius > 305
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 304 <<<     >>> Versus 306

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 1, Versus 305

1 lm|at pius Aeneas|lm †filium Aeneas sacrorum omnium docetur, ex cuius persona latenter quae ad caeremonias veteres pertinent saepe monstrantur. hic ergo †deus apicis, quod insigne flaminum fuit, de quo loco suo in quarto libro dictum est. vult ostendere igitur, flamini extra medium pomerium post solis occasum apicem ponere non licere. Aeneas ergo hic ad Carthaginis litus adpulsus ostenditur sine apice fuisse, id est nudo capite. nam cum ait 'at pius Aeneas, per noctem plurima volvens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare novos, quas vento accesserit oras, qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene' manifeste longius ab urbe intellegitur; unde animadvertendum est extra pomerium fuisse, nam in subsequentibus ostenditur, eum extra pomerium fuisse, cum ait Venus 'et qua te ducit via, dirige gressum'. nam et augurium ei in finibus pomerii ostensum est. [quod] et ipsum Aeneam respondentem signatius declarat sine apice fuisse; timentem enim, ne piaculum incurreret, si †cum solis occasum nudo capite, id est sine apice inveniretur, ita loquentem fecit 'et vacet annales nostrorum audire laborum, ante diem clauso componet Vesper Olympo'; verebatur enim solis occasum. nudo autem capite ibi fuisse ostenditur, ubi ait 'restitit Aeneas claraque in luce refulsit, os umerosque deo similis; namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores'; neque enim caesariem dicere debuisset, nisi quia nudo capite incedebat Aeneas. sed haec Vergilio et his similia sufficiunt ad indicandum omnium disciplinarum scientiam narrantem aliud ponere, neque propositum habet talia plenius exsequi.
2 lm|per noctem|lm decet enim pro cunctis regem esse sollicitum. et bene 'per noctem', ne a sociis quos ipse consolatus erat videretur per diem maerens.
Servius HOME

bav1646.137 bnf7959.80 bnf7960.60 bnf7962.30 bnf10307.225 med221.114 ubk206.38